Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

SEXTUS AURELIUS VICTOR

EPITOME DE CAESARIBUS

Teil IV: Cap.31-40

 
vorherige Seite folgende Seite

Cap.: 1-10 | 11-20 | 21-30 | 31-40 | 41-48

INCERTI AUCTORIS

EPITOME DE CAESARIBUS

31-40

UNBEKANNTER AUTOR

AUSZUG AUS DER KAISERGESCHICHTE

31-40

31 . Aemilianus

(31) 1 Sub his etiam Aemilianus in Moesia imperator effectus est; contra quem ambo profecti apud Interamnam ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis pater septimo circiter et quadragesimo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur; 2 Aemilianus vero mense quarto dominatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab eius caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Ocricolum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum. Fuit autem Maurus genere, pugnax nec tamen praeceps. 3 Vixit annis tribus minus quinquaginta.  

32 . Licinius Valerianus, Gallienus und die Tyrannen

(32) 1 Licinius Valerianus, cognomento Colobius, imperavit annos quindecim, parentibus ortus splendissimis, stolidus tamen et multum iners, neque ad usum aliquem publici officii consilio seu gestis accommodatus. 2 Hic filium suum Gallienum Augustum fecit Gallienique filium, Cornelium Valerianum, Caesarem. 3 His imperantibus Regillianus in Moesia, Cassius Latienus Postumus in Gallia Gallieni filio interfecto imperatores effecti sunt. 4 Pari modo Aelianus apud Mogontiacum, in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus dominatum invasere. 5 Valerianus vero in Mesopotamia bellum gerens, a Sapore Persarum rege superatus, mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. 6 Nam quamdiu visit, rex eiusdem provinciae incurvato eo pedem cervicibas eius imponens equum conscendere solitas erat.  

33 . Gallienus

(33) 1 Gallienus quidem in loco Cornelii filii sui Salonianum, alterum filium, subrogavit, amori diverso pellicum deditus Saloninae coniugia et concubinae, quam per pactionem concessa parte superioris Pannoniae a patre, Marcomannorum rege, matrimonii apecie susceperat Pipam nomine. 2 Novissime adversus Aureolum profectus est. Quem cum apud pontem, qui ex eius nomine Aureolus appellatar, obtentum detrusumque Mediolanum obsedit, eiusdem Aureoli commento a suis interiit. 3 Regnavit annos quindecim, septem cum patre, octo solus. Vixit annos quinquaginta.  

34 . Claudius und sein Bruder Quintillus

(34) 1 Claudius imperavit anno uno mensibus novem. 2 Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adulescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Gallieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat, exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus adversum gentem Alamannorum haud procul a lacu Benaco dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. 3 His diebus Victorinus regnum cepit. Claudius vero cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset sententiae in senatu dicendae primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc erat, se offerente ipse vitam suam haud passus responsa frustrari dono reipublicae dedit, praefatus neminem tanti ordinis primas habere, quam imperatorem. 4 Ea res sicut erat cunctis grata, non divi vocabulum modo, sed ex auro statuam prope ipsum Iovis simulacrum atque in curia imaginem auream proceres sacravere. 5 Huic successit frater eius Quintillus. Is paucis diebus imperium tenens interemptus est.  

35 . Aurelianus

(35) 1 Aurelianus, genitus patre mediocri et, ut quidam ferunt, Aurelii clarissimi senatoris colono inter Daciam et Macedoniam, imperavit annis quinque, mensibus sex. 2 Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro seu Caesari dictatori. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos, adversum cives quadriennio congressus. Iste in Italia tribus proeliis victor fuit, apud Placentiam, iuxta amnem Metaurum ac fanum Fortunae, postremo Ticinensibus campis. 3 Huius tempore apud Dalmatas Septimius imperator effectus mox a suis obtruncatur. 4 Hoc tempore in urbe Roma monetarii rebellarunt, quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit. 5 Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus visebatur, usus est. 6 Hic muris validioribus et laxioribus urbem saepsit. Porcinae carnis usum populo instituit. 7 Hic Tetricum, qui imperator ab exercitu in Galliis effectus fuerat, correctorem Lucaniae provexit, aspergens hominem eleganti ioco sublimius habendum regere aliquam Italiae partem quam trans Alpes regnare. 8 Novissime fraude servi sui, qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit annotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Constantinopolim et Heracleam est. 9 Fuit saevus et sanguinarius et trux omni tempore, etiam filii sororis interfector. 10 Hoc tempore septem mensibus interregni species evenit.  

36 . Tacitus und Florianus

(36) 1 Tacitus post hunc suscepit imperium, vir egregie moratus; qui ducentesimo imperii die apud Tarsum febri moritur. 2 Huic successit Florianus. Sed cum magna pars exercitus Equitium Probum, militiae peritum, legisset, Florianus dierum sexaginta quasi per ludum imperio usus incisis a semetipso venis effuso sanguine consumptus est.  

37 . Probus

(37) 1 Probus, genitus patre agresti hortorum studioso Dalmatio nomine, imperavit annos sex. 2 Iste Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum Agrippinae imperatores effectos oppressit. 3 Vineas Gallos et Pannonios habere permisit. Opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam superiorem vineis conseruit. 4 Hic Sirmii in turri ferrata occiditur.  

38 . Carus, Carinus und Numerianus

(38) 1 Carus, Narbonae natus, imperavit annos duos. 2 Iste confestim Carinum et Numerianum Caesares fecit. 3 Hic apud Ctesiphonta ictu fulminis interiit. 4 Numerianus quoque, filius eius, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. 5 Cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. 6 Hinc Sabinus Iulianus invadens imperium a Carino in Campis Veronensibus occiditur. 7 Hic Carinus omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilium corrupit. Condiscipulis quoque, qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverunt, perniciosus fuit. 8 Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse.  

39 . Diocletianus und Maximianus Herculius

(39) 1 Diocletianus Dalmata, Anulini senatoris libertinus, matre pariter atque oppido nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium sumeret, Diocles appellatus, ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit, imperavit annis viginti quinque. 2 Is Maximianum Augustum effecit; Constantium et Galerium Maximianum, cognomento Armentarium, Caesares creavit, tradens Constantio Theodoram, Herculii Maximiani privignam, abiecta uxore priori. 3 Hoc tempore Charausio in Galliis, Achilleus apud Aegyptum, Iulianus in Italia imperatores effecti diverso exitu periere. 4 E quibus Iulianus acto per costas pugione in ignem se abiecit.

5 Diocletianus vero apud Nicomediam sponte imperiales fasces relinquens in propriis agris consenuit. 6 Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit: "Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis". 7 Vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu prope novem egit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam, quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans necem dedecorosam venenum dicitur hausisse.

 

40 . Constantius, Galerius Maximianus, Severus, Maximinus, Maxentius, Licinius, Alexander, Valens

(40) 1 His diebus Constantius, Constantini pater, atque Armentarius, Caesares, Augusti appellantur, creatis Caesaribus Severo per Italiam, Maximino, Galerii sororis filio, per Orientem; eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. 2 Maxentius imperator in villa sex milibus ab urbe discreta, itinere Lavicano, dehinc Licinius Augustus efficitur, parique modo Alexander apud Carthaginem imperator fit; similique modo Valens imperator creatur, quorum exitus iste fuit:

3 Severus Caesar ab Herculio Maximiano Romae ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque eius Gallieni sepulcro infertur, quod ex urbe abest per Appiam milibus novem. 4 Galerius Maximianus consumptis genitalibus defecit. 5 Maximianus Herculius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde captus, poenas dedit mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus. 6 Alexander a Constantini exercitu iugulatur. 7 Maxentius, dum adversus Constantinum congreditur, paulo superius a ponte Mulvio in pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinans lapsu equi in profundum demersus est; voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. 8 Maximinus apud Tarsum morte simplici periit. 9 Valens a Licinio morte multatur.

10 Fuerunt autem morum huiusmodi: Aurelius Maximianus, cognomento Herculius, ferus natura, ardens libidine, consiliis stolidus, ortu agresti Pannonioque. Nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus palatio ibidem constructo, ubi parentes eius exercebant opera mercenaria. 11 Aetate interiit sexagenarius, annorum viginti imperator. 12 Genuit ex Eutropia, Syra muliere, Maxentium et Faustam, coniugem Constantini; cuius patri Constantio tradiderat Theodoram privignam. 13 Sed Maxentium suppositum ferunt arte muliebri tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. 14 Is Maxentius carus nulli umquam fuit ne patri aut socero quidem Galerio. 15 Galerius autem fuit (licet inculta agrestique iustitia) satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. 16 Ortus Dacia Ripensi ibique sepultus est; quem locum Romulianum ex vocabulo Romulae matris appellarat. 17 Is insolenter affirmare ausus est matrem more Olympiadis, Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. 18 Galerius Maximinus, sorore Armentarii progenitus veroque nomine ante imperium Daca dictuû, Caesar quadriennio dehinc per Orientem Auguûtus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cuiusque ac litteratorum cultor, ingenio quieto, vini avidior. 19 Quo ebrius quaedam corrupta mente aspera iubebat; quod cum pigeret factum, differri, quae praecepisset, in tempus sobrium ac matutinum statuit. 20 Alexander fuit Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis.

 
   
Übersetzung: nach A.Cloß bearbeitet v. E.Gottwein  
vorherige Seite folgende Seite
Aufgabenvorschläge:
 
Sententiae excerptae:
w37
Literatur:

18 Funde
1266  Aurelius Victor / Pichlmayr, F. / Gründel, R.
Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus, praecedunt De origine gentis Romanae et De viris illustribus, subsequitur Epitome de Caesaribus
Leipzig 2/1970
abe  |  zvab  |  look
1267  Aurelius Victor / Sepp, B.
Incerti auctoris liber de origine gentis Romanae
München 1879
abe  |  zvab  |  look
1292  Aurelius Victor / Cloß
Sextus Aurelius Victor, übersetzt von August Cloß
Stuttgart (Metzler) 1838
abe  |  zvab  |  look
1265  Aurelius Victor / Forbiger
übersetzt und mit erläuternden Anmerkungen versehen von A. Forbiger
Stuttgart (Krais & Hoffmann) 1866
abe  |  zvab  |  look
4107  Aurelius Victor / Michel Festy
Pseudo-Aurelius Victor: Abrégé des Césars. Texte etabli, traduit et commenté par Michel Festy
Paris (Les belles Lettres) 1999
abe  |  zvab  |  look
1263  Aurelius Victor / Sehlmeyer, M.
Origo gentis Romanae / Die Ursprünge des römischen Volkes
Darmstadt (WBG) 2004
abe  |  zvab  |  look
1294  Bird, H.W.
An Historical Commentary on Sextus Aurelius Victor's Liber de Caesaribus 18 to 42
Diss. Toronto 1972
abe  |  zvab  |  look
1295  Bird, H.W.
Sextus Aurelius Victor. A Historiographical Study
Liverpool 1984
abe  |  zvab  |  look
1296  Cohn, A.
Quibus ex fontibus Sexti Aurelii Victoris et Libri de Caesaribus et Epitomes undecima capita priora fluxerint
Diss. Berlin 1884
abe  |  zvab  |  look
1297  Damsté, P.H.
Ad Sextum Aurelium Victorem
in: Mnemos.45/1917, 367-382
abe  |  zvab  |  look
2570  Eutropius / Hoffmann
Eutropius, Abriss der Römischen Geschichte übersetzt von Friedrich Hoffmann
Stuttgart (Metzler) 1829
abe  |  zvab  |  look
1298  Hohl, E.
Über den Ursprung der Historia Augusta
in: Herm. 55/1920, 296-310
abe  |  zvab  |  look
1299  Hohl, E.
Die Historia Augusta und die Caesares des Aurelius Victor
in: Historia 4/1955, 220-228
abe  |  zvab  |  look
1301  Mommsen, Th.
Zu den Caesares des Aurelius Victor
in: Sb.Berlin 2(1884), 951-955
abe  |  zvab  |  look
1302  Nixon, Ch.E.V.
An Historigraphical Study of the Caesares of Sextus Aurelius Victor
Diss. Michigan 1971
abe  |  zvab  |  look
1303  Noble, A.N.
Indices verborum omnium quae in Sexti Aurelii Victoris libro de Caesaribus et incerti auctoris epitome de Caesaribus reperiuntur
Diss. Ohio State Univ. 1938
abe  |  zvab  |  look
1304  Opitz, Th.
Sallustius und Aurelius Victor
in: Jhrb.f.class.Philol. 127/1883, 217-222
abe  |  zvab  |  look
1305  Schmidt, P.L.
Victor 69 (Sextus Aurelius Victor)
in: RE Suppl.15, 1583-1676 (Stuttgart 1978)
abe  |  zvab  |  look
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/AurVict/vict_epit31.php - Letzte Aktualisierung: 23.11.2017 - 13:49