Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
top

Lineae capitales

Acta diurna sive nuntii cottidiani

Mensis Iulii anni MMXIV

quae non scribo, ut perfecta ostentem, sed ut imperfecta meliorem. Tu auxiliare sis!

donativum@gottwein.de

 
vorherige Seite folgende Seite

 
 

 

2014.07.31 Argentinae post tredecim annos denuo ruina aerarii impendet. Duae societates fundorum circumsaeptorum Americanae (NML Caput et Aurelius), quae vultures ab Axel Kicillof, adminstro rerum oeconomicarum Argentinae, nominantur, quamquam plura colloquia habebantur, ad aes alienum minuendum paratae non sunt Totam summam pecuniariam atque usuras reposcunt. Tribunal Neo-Eboraceum Argentinam addictam esse diiudicavit. Praeses Christina Fernández de Kirchner atrociora timens societatibus pecuniariis decedere non vult.Argentinien droht nach dreizehn Jahren erneut der Staatsbankrott. Zwei amerikanische Hede-Fonds-Gesellschaften (NML Caput et Aurelius), die der argentinische Wirtschaftsminister Axel Kicillof als Geier bezeichnet, sind trotz mehrerer Verhandlungen nicht zu einem Schuldennachlass bereit. Sie fordern die ganze Geldsumme mit Zinsen zurück. Ein Gerichtshof in New York hat Argentinien für zahlungspflichtig erklärt. Präsidentin Cristina Fernández de Kirchner will aus Furcht vor Schlimmerem den Investmentgesellschaften nicht nachgeben.
anmerk.
2014.07.30 Hesterno die Martis Israeliani impetus adhuc gravissimos in Gazam exercentes etiam unicam Palaestinensium electrificinam deleverunt. Nunc non modo domus privatae sed etiam officia publica, sicut valetudinaria et ablutio faecum et sordium, fluore electrico carent. Mohammad Deif, praefectus quidam militaris organizationis Hamas Palaestinenses militantes neque ad armistitium faciendum et vitam in lance ponentes, si parum feliciter acciderit, ad moriendum paratos esse dixit.Am gestrigen Dienstag führten die Israelis die bisher heftigsten Angriffe auf Gaza aus und zerstörten auch das einzige palästinensiche Elektrizitätswerk. Jetzt sind nicht nur Privathäuser, sondern auch öffentliche Dienste wie Krankenhäuser und Abfallbeseitigung ohne Strom. Mohammad Deif, ein militärischer Führer der Hamas sagte, die palästinensischen Kämpfer seinen nicht zu einem Waffenstillstand bereit, sondern dazu, ihr Leben in die Wagschale zu werfen und schlimmstenfalls zu sterben.
anmerk.
2014.07.31 Argentinae post tredecim annos denuo ruina aerarii impendet. Duae societates fundorum circumsaeptorum Americanae (NML Caput et Aurelius), quae vultures ab Axel Kicillof, adminstro rerum oeconomicarum Argentinae, nominantur, quamquam plura colloquia habebantur, ad aes alienum minuendum paratae non sunt Totam summam pecuniariam atque usuras reposcunt. Tribunal Neo-Eboraceum Argentinam addictam esse diiudicavit. Praeses Christina Fernández de Kirchner atrociora timens societatibus pecuniariis decedere non vult.Argentinien droht nach dreizehn Jahren erneut der Staatsbankrott. Zwei amerikanische Hede-Fonds-Gesellschaften (NML Caput et Aurelius), die der argentinische Wirtschaftsminister Axel Kicillof als Geier bezeichnet, sind trotz mehrerer Verhandlungen nicht zu einem Schuldennachlass bereit. Sie fordern die ganze Geldsumme mit Zinsen zurück. Ein Gerichtshof in New York hat Argentinien für zahlungspflichtig erklärt. Präsidentin Cristina Fernández de Kirchner will aus Furcht vor Schlimmerem den Investmentgesellschaften nicht nachgeben.
anmerk.
2014.07.29 Quarto anno, postquam Muammar al-Gaddafi summa potestate privatus in deserta humatus est, Libyae dimicatione potestatis heredum et successorum dissolutio imminet. Copiae iustae imbecilliores sunt, quam ut catervas imperium inter se aemulantes, sicut "Al-Saika" vel "Alas Misratae" vel "Scutum Libyae" vel "Centrum Operationum Revolutionarum in Libyae" aliasve coercere valerent. Nunc ad aeroportum Tripolitanum receptaculum liquoris propulsorii plenum sub ictum datum incendio minime restinguendo flagrat.Drei Jahre nachdem Muammar al-Gaddafi sein Macht verloren hat und in der Wüste begraben wurde, droht Libyen infolge des Machtkampfes seiner Erben und Nachfolger der Zerfall. Die regulären Truppen sind zu schwach, als dass sie die miteinander um die Herrschaft rivalisierenden Gruppen, wie "Al-Saika" oder die "Misrata Brigaden" oder "Libyens Schutzschild" oder das "Operationszentrum der Revolutionäre in Libyen" oder andere in den Griff bekommen könnten. Jetzt steht beim Flughafen von Tripolis ein Depot mit Treibstoff, das beschossen wurde, in Flammen, die sich so gut wie nicht löschen lassen.
anmerk.
2014.07.28 Vincentius Nibali, qui honoris gratia "cetus Messenius" cognominatur, centesimum primum circuitum Galliae birotarium anni bis millesimi quarti decimi vicit. Pristinis annis adiutor Alberti Contadoris nunc ipse Lutetiae rex birotarius campos Elysios pervectus est. Primus Italianus ex sedecim annis hoc certamen vicit et ad summum sextus agonista, qui omnes tres maximi momenti cursus birotarios (Circuitum Galliae, Circuitum Italiae, Circuitum Hispaniae) vicit.Vincenzo Nibali, der ehrenvoll "Hai von Messina" heißt, hat die 101. Tour de France des Jahres 2014 gewonnen. In früheren Jahren Zuarbeiter von Alberto Contador fuhr er jetzt in Paris selbst als König der Radfahrer über ie Champs Elysées. Als erster Italiener seit 16 Jahren konnte er diesen Wettbewerb gewinnen und gewann als sechster Sportler überhaupt alle drei wichtigen Radrennen (Tour de France, Giro d’Italia und Vuelta a España).
anmerk.
2014.07.27 Administri rerum externarum civitatum Galliae, Unitarum Civitatum Americae, Germaniae, Britanniae, Italiae, Turciae, Quatariae et auctor quidam Europaeae Unionis Lutetiam Parisiorum convenerunt de controversiis bellicis in Propinquo Oriente componendis consultatum. Laurentius Fabius, conditor instructorque consultationis: "Omnes," inquit, "qui rebus implicati sunt, ut humanitarium armistitium prolongent, provocamus. Nobis omnibus quam calerrime indutias durabiles exsequi cordi est."Die Außenminister Frankreichs, der USA, Deutschlands, Großbritanniens, Italiens, der Türkei, Quatars und ein Vertreter der EU trafen sich in Paris, um über die Beilegung der kriegerischen Auseinandersetzungen im Nahen Osten zu beraten. Laurent Fabius, der Gastgeber der Konferenz, sagte: "Wir rufen alle am Geschehen Beteiligten auf, den humanitären Waffenstillstand zu verlängern. . Uns allen liegt daran, möglichst schnell einen Dauerhaften Waffenstillstand zu erzielen."
2014.07.27 Quamquam Hamas post hesternum duodecim horarum armistitium denuo missilibus ictus in Israeliam edidit, administratio Israelitica armistitium primum quattuor horis usque ad mediam noctem, tum viginti quattuor horis per totum Solis diem unilateraliter prolongavit. Qua re Israelia administris a rebus externis septem civitatum Lutetiae de his rebus consultantibus atque ignistitium urgentibus respondit. Interea plus mille Palaestinenses interierunt.Obwohl die Hamas nach dem gestrigen zwölfstündigen Waffenstillstand erneut Raketen auf Israel abfeuerte, verlängerte das israelische Kabinett den Waffenstillstand einseitig zunächst um vier Stunden bis Mitternacht, dann um 24 Stunden den ganzen Sonntag über. Damit entsprach Israel den Außenministern der sieben Staaten, die in Paris darüber berieten und auf eine Feuerpause drängten. Inzwischen sind mehr als tausend Palästinenser zu Tode gekommen.
2014.07.27 Primus post mortem Hugonis Chavez congressus Partium Socialisticarum Unitarum Venetiolae (PSUV) initium cepit. Quod oppositio politica crisin oeconomicam, quae praeteritis mensibus manifestationes regimini infestas excitavit, parti socialisticae crimini dat, regimen manifestationes partem coniurationis a dextra factae esse dicit. Iam antea Nicolas Maduro: "Neofascales", inquit, "ubique terrarum rerum potiri conantur, in Venetiola, Ucraina, Syria, Libya, Palaestina. " Quae rerum prudentia, quae politica intellegentia!Der erste Kongress der Vereinigten Sozialistischen Partei Venezuelas (PSUV) nach dem Tod von Hugo Chavez hat begonnen. Wenn die Opposition die Wirtschaftskrise, die in den vergangenen Monaten regierungsfeindliche Demonstrationen hervorgerufen hat, den Sozialisten anlastet, so behauptet die Regierung, die Demonstrationen seien Teil einer rechten Verschwörung. Schon vorher äußerte Nicolas Maduro, die Neofaschisten versuchten überall die Macht an sich zu reißen, in Venezuela, der Ukraine, Syrien, Libyen, Palaestina. Welch ein Sachverstand, welche politische Einsicht!
anmerk.
2014.07.26 Secretarius statalis Ioannes Kerry ab Israelitis et Palaestinensibus impetrare non potuerat, ut indutias unius septimanae inirent. Tamen inter belligerantes convenit, ut hodierno Saturni die inde ab hora octava antemeridiana per duodecim horas quies ab armis esset. Per id humanitarium armistitium et civilibus sibi cibaria et nosocomiis medicamenta et adiutoribus subsidia providere licebit. Ut assolet, num armistitium conservetur, dubium esse videtur.Außenminister John Kerry hatte bei den Isralis und Palästinensern keinen einwöchigen Waffenstillstand durchsetzen können. Dennoch einigten sich die kriegführenden Parteien darauf , dass am heutigen Samstag von 8 Uhr an die Waffen für zwölf Stunden ruhen sollten. Während dieses humanitären Waffenstillstandes können die Zivilisten für Nahrungsmittel, die Krankenhäuser für Medikamente und die Helfer für Unterstützung sorgen. Wie üblich ist es fraglich, ob der Waffenstillstand eingehalten wird.
anmerk.
2014.07.25 Coalitione politica in Ucraina adhuc gubernante fracta regimen munere se abdicavit. Antea factio Udar, quae Vitalii Klitschko est, et factio nationalistarum Swoboda factioni Batkiwschtschinae renitentes (cuius Iulia Timoshenko et Arseni Jazenjuk sunt) foedus gubernale renuntiaverant. Arseni Jazenjuk, adhuc administer primus, de dramaticis consequentiis abdicationis praemonet. Praeses Petro Poroshenko, cum electiones parlamentariae maturius exhiberi possint, abdicationem comprobat.Nach dem Bruch der bisherigen Regierungskoalition in der Ukraine ist die Regierung zurückgetreten. Vorher hatten die Fraktion Udar, die Vitali Klitschko zugehört, und die Swoboda, die Fraktion der Nationalisten, im Widerstreit zu der Batkiwschtschina-Fraktion, (der Julia Timoschenko und Arseni Jazenjuk angehören) das Regierungsbündnis aufgekündigt. Der bisherige Premierminister Arseni Jazenjuk warnt vor dramatischen Konsequenzen des Rücktritts. Präsient Petro Poroschenko begrüßt den Rücktritt, weil die Parlamentswahlen vorgezogen werden können.
anmerk.
2014.07.24 Pressio in Israeliam eiusque seiunctio internationalis ingravescunt: Solis Unitis Civitatibus Americae refragantibus Concilium ab iuribus hominum Unitarum Nationum Israeliam iurum humanorum a copiis in Lacinia Gazetica violatorum condemnavit: Israelitis, quod civilibus parum parcerent, opprobrabatur. Huc accedit, quod ad aeroportum internationalem Ben Gurion cognominatum prope Telavivum situm a plerisque societatibus aeriis non iam appellitur.Der Druck auf Israel und seine internationale Isolierung nehmen zu. Der Menschenrechtsrat der Vereinten Staaten hat gegen die Stimmen allein der Verinigten Staaten Israel wegen der Menschenrechtsverletungen im Gazastreifen verurteilt. Den Israelis wurde vorgeworfen, dass sie zu wenig Rücksicht auf die Zivilbevölkerung nehmen. Hinzu kommt, dass der internationale Flughafen Ben Gurion bei Tel Aviv von den meisten Fluggesellschaften nicht mehr angeflogen wird.
anmerk.
2014.07.23 Americani sibi signa in promptu esse dicunt aeroplanum Malaesiense, quod in Ucraina Orientali cum duodetricentis epibatis de caelo ceciderat, a prorussicis rebellibus per imprudentiam decussum esse. Missile, quod typi SA-11 fuisset, a Russis rebellibus subministratum fuisse. Quos ad usum male doctos praecepta horum armorum tractandorum non penitus percepta habuisse. Eatenus Russos affines esse culpae. Etiam post calamitatem Russos rebelles sublevare non desiisse.Die Amerikaner bhaupten, beweisen zu können, dass das malaysische Flugzeug, das mit 298 Passagieren in der Ostukraine abgestürzt war, von prorussischen Rebellen versehentlich abgeschossen worden sei. Die Rakete vom Typ SA-11 sei den Rebellen von den Russen geliefert worden. Diese seien schlecht ausgebildet gewesen und hätten den Umgang mit dieser Waffe nicht verinnerlicht gehabt. Insofern seien die Russen mitschuldig. Auch nach der Katastrophe hätte Russland seine Unterstützung der Rebellen nicht eingestellt.
anmerk.
2014.07.22 Syriacum catholicum monasterium Sancti Behnam eiusque sororis Sarah, ab Assyrico rege Senchareb quarto post Christum natum saeculo prope hodiernam urbem Mosul in septentrioni Iraquia aedificatum et in hac regione antiquissimum Christianae fidei testimonium ab Sunniticis militantibus organizationis IS occupatum est. Monachi , quibus nihil secum portare licebat praeter vestes, quibus induti erant, a Carduchicis militantibus recepti sunt.Das syrisch-katholische Kloster des Heiligen Behnam und seiner Schwester Sarah, das vom assyrischen König Senchareb im vierten Jahrhundert n. Chr. In der Nähe der nordirakischen Stadt Mosul erbaut wurde und das älteste Zeugnis des christlichen Glaubens in diesem Gebiet ist, wurde von den Sunnitischen Kämpfern der IS übernommen. Die Mönche, die nur die Kleider mtnehmen durften, die sie auf dem Leib trugen, wurden vertrieben und von kurdischen Kämpfern aufgenommen.
2014.07.23 Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est.Petro Poroshenko, ut integritatem Ucrainae servaret, exercitum ex parte ad bellum parari iussit. Omnes viri, qui minores sexaginta annis sunt, militiae praesto esse debent. Quod in parlamento Cioviensi controverse ac turbulenter disputabatur atque vix maiore parte sententiarum decretum est.
anmerk.
2014.07.21 Hesternus dies dominicus cruentissimus fuit dies, ex quo Israelitae in Zonam Gazeticam cum peditibus invaserunt. Tredecim milites Israelitici perierunt, octoginta quattuor Palaestinenses Sheiaiyae, in eo urbis Gazae pago, qui maximum armorum receptaculum Palaestinensium esse dicitur. Qui ibi habitant, ab Israelitis, ut decederent, a suis militantibus, ut remanerent, erant moniti. Israelia magis magisque propter damna collateralia, praecipue a civilibus accepta, reprehenditur. De sceleribus militaribus et trucidationibus dicitur. Praeter Ban Ki-moon etiam Ioannes Kerry denuo intercedere in animum inducit.Der gestrige Sonntag war der blutigste Tag, seit die Israelis mit Bodentruppen in den Gazastreifen eingefallen sind. Dreizehn israelische Soldaten und 84 Palästinenser sind in Sadschaija, in dem Distrikt von Gaza Stadt umgekommen, der angeblich das größte Waffenlager der Palästinenser ist. Die Einwohner waren von den Israelis aufgefordert worden wegzugehen, von den eigenen Kämpfern zu bleiben. Israel kommt wegen der Kollateralschäden, die besonders Zivilisten treffen, immer mehr in die Kritik. Die Rede ist von Kriegsverbrechen und Massakern. Außer Ban Ki-moon, denkt auch John Kerry daran, erneut zu vermitteln.
anmerk.
2014.07.20 Altero quoque anno investigatores et molitores conveniunt, ut, quae in repuuganda Aquisiti Immunitatis Defectus Syndroma (AIDS) sciverint, communicent. Huius anni conventus Melburni habitus, quamquam statistice meliora nuntiari possunt, in luctu iacebit, quod permulti participes aeroplano Malaesiensi in Ucraina Orientali decusso vitam amiserunt.Alle zwei Jahre treffen sich Forscher und Aktivisten, um ihre Erfahrungen im Kampf gegen die Immunschwäche AIDS auszutauschen. Das Treffen, das in diesem Jahr in Melbourne astattfindet, wird, obwohl statistisch bessere Zahlen zu vermelden sind, von Trauer geprägt sein, weil sehr viele Teilnehmer bei dem Abschuss des Malaysischen Flugzeuges in der Ostukraine ums Leben gekommen sind.
2014.07.20 Militantes Sunnitici, qui organizationis IS sunt, religiosum et insanum furorem caedibus demonstrare pergunt: Rakkae, in septentrionali Syria duas feminas, alteram sub prostitutione, alteram sub adulterio lapidaverunt. In confini Iraquia Christiani, quibus a Sunniticis terroristis periculum mortis iniciatur, nisi aut religionem mutent aut vix tolerandum tributum solvant, fuga praecipiti autoraedis propriis aut meritoriis in regionem Carduchorum confugiunt.Die sunnitischen Kämpfer der IS beweisen weiterhin ihre fanstische religöse Intoleranz mit Bluttaten. Im nordsyrischen Rakka haben sie zwei Frauen, die eine unter dem Vorwurf der Prostitution, die andere wegen Ehebruchs gesteinigt. Im benachbarten Irak retten sich die Christen, die von den sunnitischen Terroristen mit dem Tod bedroht werden, wenn sie nicht entweder die Religion wechseln oder ein kaum erschwingliches Schutzgeld bezahlen, in wilder FLucht in eigenen Autos oder Taxis in das Gebiet der Kurden.
anmerk.
2014.07.19 Sunniticus grex terroristicus IS (Islamicus Status) suae dicionis aream in Syria amplificavit. Primo campum gazalem in occidente occupaverunt. Pellicula quaedam magnetoscopica depingit gihadistam, qui ante cadavera sedens permixte Arabice et Germanice: "Porcos (Hanasir)", inquit, "necavimus, bestias (Hajawanat) trucidavimus." Deinde in Oriente complures vicos ab aliis regimini infensis militantibus armis non captis acceperunt. Nunc tertiam Syriae partem imperio tenent.Die sunnitische Terrorgruppe IS (Islamischer Staat) hat das von ihm kontrollierte Gebiet in Syrien ausgeweitet. Zunächst haben sie im Westen ein Gasfeld erobert. Ein Video stellt einen Dschihadisten dar, der vor Leichen sitzt und sagt: "Die Schweine (Hanasir) haben wir geschlachtet, die Tiere (Hajawanat) niedergemetzelt." Dann haben sie im Osten mehrere Orte von anderen regierungsfeindlichen Kämpfern kampflos übernommen. Jetzt kontrollieren sie ein Drittel von Syrien.
2014.07.19 Offensio terrestris copiarum Israeliticarum aliquot decem milia Palestinensium in fugam vertit, plerumque in triginta quatuor receptoria subsidiaria Unitarum Civitatum. Quarum secretarius generalis, Ban Ki-moon, ipse in Propinquam Orientem proficiscetur, si conflictum componere aut ignistitium assequi possit, conatum. Communitas internationalis interea disputat, num de defensione contra vim aut de genocidio agatur. Minimum num aggressio et defensio quadam vice pensatae sint, quaerendum est.Die Bodenoffensive der israelischen Truppen hat einige zehntausend Palästinenser in die Flucht getrieben, meistens in die 34 Notlager der Vereinten Nationen. Deren Generalsekretär Ban Ki Moon wird selbst in den Nahen Osten reisen, um zu versuchen, ob er den Konflik beilegen oder wenigstens einen Waffenstillstand erreichen kann. Die internationale Gemeinschaft fragt inzwischen, ob es sich um Selbstverteidigung oder Völkermord handelt. Zumindest muss man fragen, ob Angriff und Verteidigung einigermaßen im Verhältnis stehen.
anmerk.
2014.07.18 Aeroplanum epibaticum consociationis aeriae Malaesiensis, quod cum ducentis octoginta tribus epibatis et quindecim comitibus aeriis Amstelodamo Kualam Lumpur evolaverat, in Ucraina Orientali prope Donetsk de caelo cecidit. Quod in hac regione pugnatur, adhuc incertum est, utrum aeroplanum adversa fortuna usum an displodente missili decussum sit. Regimen et rebelles se invicem accusant. Etiam Russi suspicionem habent. Capsella volatui describeno reperta atque Moscoviam delata esse dicitur. Nullus ex convectoribus calamitatem exsuperavit.Ein Passagierflugzeug der Malaysischen Fluggesellschaft, das mit 283 Passagieren und 15 Besatzungsmitgliedern von Amsterdam in Richtung Kuala Lumpur gestartet war, ist in der Ostukraine in der Nähe von Donezk abgestürzt. Weil in dieser Gegend gekämpft wird, ist bisher unklar, ob das Flugzeug durch ein Unglück oder durch Raketenbeschuss abstürzte. Die Regierung und die Aufständischen beschuldigen sich gegenseitig. Auch Russland steht in Verdacht. Ein Flugschreiber soll gefunden und nach Moskau gebracht worden sein. Kein Passagier hat den Unfall überlebt.
2014.07.18 Ictibus missilium post ignistitium quinque horarum renovatis Israelia asperius agens hodie mane Laciniam Gazeticam copiis terrestribus aggressa est. Beniaminus Netanjahu substructionem militarem organizationis Hamas tantopere debilitare in animo habet, ut Israeliam missilibus verberare non iam possit. Khaled Meshaal, qui organiszationi Hamas praeest, impetum terrestrem ad irritum redactum iri augurat: "Quod Israelitis neque ab aere neque a mari contigit, etiam pedestribus eis non succedet."Nachdem der Raketenbeschuss nach der fünfstündigen Feuerpause wieder aufgenommen wurde, hat Israelzu härteren Aktionen gegriffenund am frühen Morgen den Gazstreifen mit Bodentruppen angegriffen. Ministerpräsident Benjamin Netanjahu beabsichtigt, die militärische Infrastructur der Hamas so zu schwächen, dass sie Israel nicht mehr mit Raketen beschießen kann. Khaled Meshaal, ein Führer der Hams, geht davon aus, dass die Bodenoffensive der Israelis scheitert: "Was den Israelis weder aus der Luft, noch vom Meer her gelungen ist, wird ihnen auch nicht zu Land gelingen."
anmerk.
2014.07.17 Israelia et Hamas internationalibus organizationibus urgentibus ad indutias humanitarias inde ab decima hora antemeridiana usque ad tertiam postmeridianam hodierni dei consenserunt. Qua re Palaestinensibus in Gaza habitantibus occasio ad commeatum subvehendum offeratur. Missilibus Isreliticis adhuc ducenti viginti Palaestinenses perisse dicuntur, missilibus ab Hamas missis unus Israelita.Israel und die Hamas einigten sich auf Druck internationaler Organisationen auf einen humanitären Waffenstillstand heute zwischen 10 und 15 Uhr. Dadurch soll den Einwohnern von Gaza Gelegenheit geboten werden, sich mit Lebensmitteln einzudecken. Durch die israelischen Raketen sollen bisher 220 Palästinenser, durch die Raketen der Hamas ein Israeli umgekommen sein.
2014.07.17 Unitae Civitates Americae et Unio Europaea sanctiones Russiae ob Ucrainam impositas aggravaverunt. Russicus praeses Vladimirus Putin hoc tempore in Brasilia versans istis sanctionibus relationes Russiae cum Unitis Civitatibus restinctum iri dixit. Civitates, quae sanctiones imponerent, sibi magnam suorum viscerum partem abrupturas esse.Die USA und die EU haben die wegen der Ukraine gegen Russland verhängten Sanktionen verstärkt. Der russische Präsident Vladimir Putin, der sich zur Zeit in Brasilien aufhält, sage, die Beziehungen Russlands zu Amerika würden durch diese Sanktionen auf den Nullpunkt sinken. Die Staaten, die Sanktionen verhängten, würden sich ins eigene Fleisch schneiden.
anmerk.
2014.07.16 Postquam organizatio Hamas armistitium ab Aegyptiis propositum defugit, copiae Israeliticae eos, qui in septentrionali Gaza habitant, ut domicilia relinquentes in tutum se reciperent, cohortatae impetus aerios renovaverunt. Benjaminus Natanjahu: "Eligendi optio", inquit, "nobis non est data. Ubi non est armistitium, ibi sunt arma."Nachdem die Hamas den von Ägypten vorgeschlagenen Waffenstillstand abgelehnt hat, hat das israelische Militär die Einwohner im Norden von Gaza aufgefordert, ihre Wohnungen zu verlassen und sich in Sicherheit zu bringen, und hat die Luftschläge wieder aufgenommen. Benjamin Netanjahu sagte: "Wir haben keine Wahl. Wo kein Waffenstillstand ist, da sind Waffen."
2014.07.16 Interea in Israelitico regimine quaestio in controversiam venit, quomodo organizatio Hamas tractanda sit. Beniaminus Netanjahu, praeses primarius, Danny Danon, administrum a defensione vicarium, exauctoravit, quod indutias Hamas oblatas alapam omnibus Israelitis ductam nominaverat. Sed Efraim Halevy, pristinus rerum secretarum administrator, colloquia cum Hamas amplectitur: IS-militantes, qui iam manus ad Laciniam Gazeticam extenderent, maius malum esse dixit quam Hamas.Inzwischen ist in der israelischen Regierung Streit über die Frage ausgebrochen, wie man mit der HAMAS umgehen müsse. Der Ministerpräsident Benjamin Netanjahu entließ den stellvertretenden Verteidigungsminister Danny Danon, weil er den der Hamas angebotenen Waffenstillstand eine Ohrfeige für alle Israelis genannt hatte. Aber der frühere Geheimdienstchef Efraim Halevy befürwortet Verhandlungen mit der Hamas: Er sagte die IS-Kämpfer, die schon ihre Hände nach dem Gazastreifen ausstreckten, seien ein größeres Übel als die Hamas.
2014.07.16 Quinque civitates liminares, quae sub nomine BRICS comprehenduntur (Brasilia, Russia, India, Sinae, Africa Australis) sextum summi gradus conventum Fortalezae in Brasilia habuerunt. Ut magis de suo vesperi viverent, institutum monetarium instituerunt er argentariam progressionem foventem, quae pauperibus terris in viis et pontibus aedificandis obsecundaret. Quibus duobus institutis cum Argentaria Mundana et cum Aerario Monetario Internationali (IWF) aemulandum est.Die fünf Schwellenländer, die unter dem Namen BRICS zusammengefasst werden (Brasilein, Russland, Indien, China, Südafrika) hielten ihr sechstes Gipfeltreffen in Fortaleza in Brasilien. Um unabhängiger zu werden, gründeten sie eine Währungsbank und eine Entwicklungsbank, die arme Länder beim Bau von Straßen und Brücken unterstützen soll. Diese beiden Einrichtungen stehen im Wettbewerb mit der Weltbank und dem Internationalen Währungsfond (IWF).
anmerk.
2014.07.15 Aeriportus internationalis Libyae ad urbem Tripolim situs missilibus displodentibus ictus est. Complura aedificia et aeroplanum quoddam epibaticum deleta sunt. Turris speculatoria aliaque aeroplana graviter afflicta sunt. Compluribus hominibus vulneratis unus vita privatus est. Greges militantes sunt aemuli rebelles, qui anno 2011° ut Muammar al-Gaddafi dictatorem praesidentatu deicerent cooperati nunc, ne arma deponant, recusantes de principatu dimicant. Unitae nationes suos ministros e Libya revocaverunt.Der internationale libysche Flughafen bei Tripolis wurde von Raketen getroffen. Mehrere Gebäude und ein Passagierflugzeug wurden zerstört. Der Tower und weitere Flugzeuge wurden schwer beschädigt. Mehrere Menschen wurden verletzt, einer kam ums Leben. Die militanten Gruppen sind Rebellen, die 2011 zum Sturz des Diktators Muammar al-Gaddafi zusammenarbeiteten, sich jetzt aber weigern die Waffen niederzulegen und um die Vormacht kämpfen. Die Vereinten Nationen haben ihr Personal aus Libyen abgezogen.
anmerk.
2014.07.14 Die 13° m.Iul. a.2014°. pedipilarii Germaniae in octavo finali, quod umquam certaverunt, quartum campionatum mundanum pedifollicum vicerunt (post annos 1954um, 1974um, 1990um). Grex Germanicus in urbe Rivi Ianuarii in stadio, vel potius templo, quod Maracana vocatur, pedilusores Argentinae uno ictu ad nullum superavit. Metam victricem minuto 113° Marius Goetze artificioso modo assecutus est, qui 86° minuto exercitatore Joachimo Löw auctore Miroslav Klose successerat.Am 13. Juli 2014 wurden die deutschen Fußballspieler im 8. Finale, das sie jemals bestritten haben, zum vierten Mal Fußballweltmeister (nach den Jahren 1954, 1974, 1990). Die deutsche Mannschaft besiegte in Rio de Janeiro in dem Stadion, eherTempel, Maracana die Spieler von Argentinien mit 1:0. Das Siegtor erzielte in der 113. Minute mit einem kunstvollen Schuss Mario Götze, den Trainer Joachim Löw in der 86. Minute für Miroslav Klose eingewechselt hatte.
anmerk.
2014.07.13 Sowohl Wladimir Putin als auch Petro Poroschenko, wurden heute, dem Tag des Endspiels der Fußballweltmeisterschaft in Rio de Janeiro von Dilma Rousseff zum Mittagessen eingeladen. Nach den Feierlichkeiten des D-Day in Nordfrankreich treffen sich die beiden Poltiker zum zweiten Mal. Ob sie miteinander Gespräche führen, ist unbekannt. Diese wären wohl nach den vielen Beschuldigungen und Drohungen der letzten Zeit nicht abwegig.Sowohl Wladimir Putin als auch Petro Poroschenko, wurden heute, dem Tag des Endspiels der Fußballweltmeisterschaft in Rio de Janeiro von Dilma Rousseff zum Mittagessen eingeladen. Nach den Feierlichkeiten des D-Day in Nordfrankreich treffen sich die beiden Poltiker zum zweiten Mal. Ob sie miteinander Gespräche führen, ist unbekannt. Diese wären wohl nach den vielen Beschuldigungen und Drohungen der letzten Zeit nicht abwegig.
2014.07.13 Ab Americanis auctoribus munera intellegentiae Americana plus duodecim adiutores in ministeria regiminis Germanici clam inseruisse fama divulgabatur. Agitur de ministeriis ab defensione, ab internis rebus, ab oeconomia, ab externa progressione. Praetera Americanos de agentibus suis ex Germania Varsoviam et Pragam dimovendis cogitare palam fiebat. Ioannes-Claudius Juncker, ne fiducia inter utramque civitatem laederetur, monuit.Aus amerikanischen Quellen wurde bekannt, dass der amerikanische Geheimdienst mehr als zwölf Mitarbeiter in deutsche Ministerien eingeschleust hat.. Es handelt sich um das Verteidigungs-, das Innen-, das Wirtschaftsministerium und das Ministerium für Entwicklungshilfe. Außerdem wurde öffentlich, dass die Amerikaner daran denken, ihre Agenten aus Deutschland nach Warschau und Prag abzuziehen. Jean-Claude Juncker warnte vor einer Vertrauenskrise zwischen beiden Ländern.
anmerk.
2014.07.12 Israelia, quamquam ab internationali communitate urgetur, Gazam missilibus disrumpentibus evertere pergit. Tres partes damnorum et hominum et aedificiorum a civilibus accipiendae sunt. Etiam militantes organisationis Hamas, quamvis imbecilliores, Israeliam missilibus displodentibus quatere non desinunt. Neque Aegyptii, neque Americani neque alius quisquam utrorumque animos obstinatos adhuc remolliverunt.Obwohl Israel von der internationalen Gemeinschaft gedrängt wird, setzt es seinen zerstörerischen Raketenbeschuss auf Gaza fort. Drei Viertel der Verluste an Menschen und Gebäuden müssen von Zivilisten hingenommen werden. Auch die ungleich schwächeren Kämpfer der Hamas hören mit ihrem Raketenbeschuss auf Israel nicht auf. Weder die Ägypter noch die Amerikaner, noch sonst einer, konnte bisher beider Starrsinn auflockern.
2014.07.12 In Iraquia septentrionali Carduchi duos alios campos olearios suae dicionis fecerunt. Bagdatum Peshmergam, militiam Carduchorum, operarios de ambobus campis fugavisse annuntiat. Alii aliud dicunt. Cum regimen praesidis Maliki Carduchos iniquissime atque contra leges agere eo tempore reprehenderit, quo eis unitas integritasque Iraquiae ab Sunniticis terroristis defendenda esset, quinque Carduchici administri se ministrorum consilium boykottizaturos esse minabantur. Periculum, ne Iraquia fatiscat, augetur.Im Nordirak haben die Kurden zwei weitere Ölfelder unter ihre Kontrolle gebracht. Bagdat meldet, die Peschmerga, das Heer der Kurden habe die Beschäftigten von den Feldern vertrieben. Andere sagen etwas anderes. Weil die Regierung des Päsidenten Maliki den Vorwurf erhoben hat, die Kurden würden höchst unverantwortlich und verfassungswidrig in einer Zeit handeln, in der sie die Einheit und Integrität des Irak vor den sunnitischen Terroristen verteidigen müssten, haben die fünf kurdischen Minister gedroht das Kabinett zu boykottieren. Die Gefahr, dass der Irakj zerfällt, wächst.
anmerk.
2014.07.11 Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, ut arma in Israelia et in Lacinia Gazetica dimitterentur, Iovis die in concilio securitatis postulavit: homines civiles utriusque partis anxietate sollicitari non esse tolerandum; etiam internationali communitati suam auctoritatem esse usurpandam. Obama Americanos ad armistitium transigendum paratos esse significavit. Quod autem difficile sit effectu, cum utraque arma nolle apertum sit. Palaestinenses adhuc centum homines mortuos sescentosque septuaginta vulneratos annuntiant. In Isrealia quemquam vitam profudisse non nuntiatur.Ban Ki-moon, der Generalsekretär der Vereintnen Nationen forderte am Donnerstag im Sicherheitsrat, dass in Israel und im Gazastreifen die Waffen niedergelegt werden: es sei untragbar, dass auf beiden Seiten die Zivilisten in in Angst leben müssten; auch die internationale Gemeinschaft müsse ihren Einfluss zur Geltung bringen. Obama ließ wissen, dass Amerika bereit sei, einen Waffenstillstand zu vermitteln. Der dürfte aber schwer durchzusetzen sein, da offenbar keine der beiden Kriegsparteien dazu bereit ist. Die Palästinenser geben bis jetzt 100 Todesopfer und 670 Verletzte an. Ein Todeopfer aus Israel wird nicht gemeldet.
anmerk.
2014.07.10 Quaeris, quid signifactionis intersit inter certamen et pugnam? Quod exemplari utens tibi explicabo: Post cladem, quam Brasiliani a Germanis in semifinali acceperunt, qui vicerunt, qui victi sunt, alter ridens alterum flentem complexus consolabatur: id erat certamen. In Propinquo Oriente Israelitae et Palaestinenses, fraterna progenies ex origine, alter alterum missilibus verberans caedere expetit: ista est pugna (bellum).Du fragst nach dem Beeutungsunterschied von certamen (Kampf) und pugna (Kampf)? Ich will es dir an einem Beispiel erklären: Nach der Niederlage, die die Brasilianer von den Deutschen im Semifinale erlitten haben, haben sich Sieger und Verlierer, der eine lachend, der andere weinend, gegenseitig umarmt und zu trösten versucht: das war ein certamen (Wettkampf). Im Nahen Osten beschießen sich die Israelis und Palästinenser, Brüder der Abstammung nach, mit Raketen und versuchen, sich gegenseitig zu töten; das ist pugna (Krieg).
anmerk.
2014.07.09 Pedipilarii Germaniae semifinale campionatus mundani agentes catervam Brasilianam septem ad unum ictibus devicerunt. Quomodo hoc certamen decurrerit et quem ad finem venerit, etiam pediludii peritis intellectu difficile sit. Nam neque Germani tam luculenter neque Brasiliani tam exitiose ludebant, ut dimensio huius cladis facile explicari posset. Germania Brasiliam fastigio deiecit neque tamen de dignitate. Caveat finale!Die deutschen Fußballer besiegten im Semifinale der Weltmeisterschaft die brasilianische Mannschaft mit 7:1. Wie dieser Kampf abgelaufen und wie er ausgegangen ist, dürfte auch für Fachleute schwer zu verstehen sein. Denn weder spielten die Deutschen so glanzvoll, noch die Brasilianer so katastrophal, dass das Ausmaß dieser Klatsche leicht zu erklären wäre. Deutschland hat Brasilien entzaubert aber nicht deklassiert. Es hüte sich vor dem Finale!
anmerk.
2014.07.08 Eduardus Shevardnadze, oriundus ex Colchide, ultimus administer a rebus externis Sovieticus, heri Tiphlide octoginta sex annos natus mortuus est. Ioannes-Theodericus Genscher, pristinus Germaniae administer rerum externarum, eum amicum et spectatum socium appellavit, qui fenestram ad unitatem Europae et Germaniae peficiendam patefecisset. A Colchis ipsis ambigue iudicatur: et homullus imbecillus Russisque inserviens, et dictator corruptorque.Eduard Schewardnadse, ein gebürtiger Georgier, der letzte Außenminister der Sowjetunion, ist gestern in Tiflis im ALter von 86 Jahren verstorben. Der frühere deutsche Außenminister Hans-Dieter Genscher nannte ihn einen Freund und geachteten Partner, der das Fenster zur Einheit Europas und Deutschlands aufgestoßen habe. Die Georgier selbst beurteilen ihn zwiespältig: sowohl als Schwächling und Russenhampel, als auch als Diktator und Bestecher.
anmerk.
2014.07.07 Mohammad Abu Khdair, Palaestinensis peradulescentulus sedecim annorum Mercurii die praeteritae septimanae mane in meschitam iens vi abreptus est. Brevi post corpus eius inustum in silva in extremis occidentalibus Hierosolymorum finibus sita inveniebatur. Qui ultionis trium discipulorum Talmudicorum cupiditate, qui a quibusdam Palaestinensibus interfecti esse opinione praecipiebantur, a Iudaeis interemptus esse vulgo putabatur. Interea sex Iudaei, qui istius facinoris arguuntur, a custodibus publicis comprehensi sunt. Quae facinora graves tumultus Hierosolymis Orientalibus secuti, qui utraque parte iracundias lenificante nondum ad finem venisse videntur.Der Palaestinenser Mohammad Abu Khdair, mit sechzehn Jahren fast noch ein Kind, wurde am Mittwoch vergangener Woche früh morgens auf dem Weg in die Moschee entführt. Bald darauf wurde sein Leichnam verbrannt am westlichen Rand von Jerusalem im Wald gefunden. Man glaubte allgemein, er sei aus Rache für die drei Talmudschüler umgebracht worden, von denen man mutmaßte, sie seien von einigen Palästinensern ermordet worden. Inzwischen wurden sechs Juden, die man dieser Tat beschuldigt, von der Polizei verhaftet. Diesen Taten folgten in Ost-Jerusalem schwere Unruhen, die, obwohl beide Seiten beschwichtigen, noch nicht am Ende zu sein scheinen.
anmerk.
2014.07.06 Prorussici militantes in Orienti Ucraina copiis Cioviensibus oppressi urbes Sloviansk et Kramatorsk relinquentes se in regionem et urbem Donetsk receperunt. Poroshenko, praeses Ucrainicus, orbem in integritate Ucrainae defendenda circumactum esse putat, rebelles recessum de causis, quae ad artem militarem spectarent, factum esse dixerunt. Utcumque res se habeat, iactura propugnaculi, si nihil aliud, symbolicum detrimentum est.Die prorussischen Kämpfer haben sich in der Ostukraine unter dem Druck der Truppen aus Kiew aus den Städten Slowjansk und Kramatorsk in die Gegend und die Stadt Donezk zurückgezogen. Der ukrainische Präsident Poroschenko glaubt, dass in der Verteidigung der ukrainischen Integrität eine Wende vollzogen wurde, die Rebellen sagten, der Rückzug sei aus taktischen Gründen erfolgt. Wie dem auch sei, der Verlust einer Hochburg ist zumindest eine symbolische Einbuße.
anmerk.
2014.07.05 Nouri al-Maliki ad potestatem minuendam aut praesidentatum proiciendum minime est paratus: se superiorem ex electionibus proximis discessisse, neque sibi licere in summis rei publicae difficultatibus se subtrahere. Terroristicis organizationibus Mahometanam religionem atque humanitatem insidiis circumvenientibus suum esse periculum in se recipere. Qua contumacia non modo Americanis, sed etiam magno Aiatullae Ali al-Sistani adversatur. Parlamenti consenssus inauguralis praeterito die Martis Carduchis et Sunnitis secedentibis perturbato et confuso modo ceciderat.Nuri al-Maliki ist zur Verringerung seiner Macht oder zum Verzicht auf die Präsidentschaft keineswegs bereit: er sei als Sieger aus den Wahlen hervorgegangen und dürfe nicht in der größten Not des Staates sich entziehen. Solange terroristische Organisationen den Islam und die Menschlichkeit bedrohten, sei es seine Pflicht, Verantwortung zu übernehmen. Mit diesem Starrsinn steht er nicht nur im Widerstreit mit den Amerikanern, sondern auch dem Groß-Ayatollah Ali al-Sistani. Die konstituierende Sitzung des Parlaments war am vergangenen Dienstag, weil sich die Kurden und Sunniten entfernten, chaotisch verlaufen.
anmerk.
2014.07.04 Rebelles islamistici organizationis ISIS magnum petrolei campum Al-Omar armis non adhibitis ab acie Al-Nusra cepisse dicuntur. Exercitus Iraquianus minus praevalet, quam ut militantes Sunnitas arcere valeat. Qua re praesidis Nuri al_Maliki interest, controversiis internationalem mensuram dari. Arabiae Saudianae rex Abdullah interim, quamquam multi et divites Arabes cum Sunnitis consentiunt et magnas pecunias largiuntur, ut iniurias et impetus militantium summoveret, triginta milia militum ad fines Iraquianos octingenta chiliometra in longitudinem procurrentes deduxit.Die islamistischen Rebellen der ISIS haben, wie es heißt, das große Ölfeld Al-Omar kampflos von der Al-Nusra-Front übernommen. Das irakische Heer ist nicht stark genug, die militanten Sunniten abzuwehren. Daher ist Präsident Nuri al-Maliki daran gelegen, dem Konflikt eine internationale DImension zu geben. Der saudische König Abdullah hat inzwischen, obwohl viele reiche Araber mit den Sunniten sympathisieren und hohe Beträge spenden, 30’000 Soldaten an seine irakische Grenze, die sich 600 km in die Länge zieht, verlegt, um Übrgriffe und Angriffe der Kämpfer abzuwehren.
anmerk.
2014.07.03 Postquam Massud Barzani, Carduchorum praeses, suum populum plebiscito adhibito rem publicam sui iuris instituturum esse annuntiavit, Nuri al-Maliki Carduchos emonuit, ne autonomiam petere pergerent. Nemini, ut rebus praesentibus abutatur, concedi. Iraquiam esse rem publicam democraticam et foederalem.Nachdem der kurdische Präsident Massud Baraani angekündigt hat, sein Volk werde aufgrund eines Referendums einen autonomen Staat installieren, warnte Nuri al-Maliki die Kurden eindringlich davor, ihr Autonomiestreben weiter zu verfolgen. Niemandem werde es erlaubt, die gegenwärtigen Verhältnisse auszunutzen. Der Irak sei ein demokratischer und föderaler Staat.
2014.07.03 Anders Fogh Rasmussen, secretarius generalis organizationis NATO sumptus defensionis persolvendos et in civitatibus organizationis participibus minui (viginti percentis proximis annis praeteritis) et in Russia augeri (quinquaginta percentis eodem spatio temporis) vitiosum esse credit. Res a Russis in Ucraina gestas excitatrices esse oportere. Cum securitas non iam sua sponte oriatur, civitates Europaeae, et Germania, sumptus in defensionem impendendos augeant oportere. Maxime necessariam esse aeroplanorum automatariorum emptionem.Anders Fogh Rasmussen, der Generalsekretär der Nato, hält es für eine Fehlentwicklung, dass der Verteidungshaushalt in den Staaten, die der Organisation angehören, zurückgefahren wird (um 20% in den letzten Jahren) und in Russland steigt (im selben Zeitraum um 50%). Die von den Russen herbeigeführten Verhältnisse in der Ukraine müssten aufrütteln. Weil Sicherheit kein Selbstläufer mehr sei, müssten die europäischen Staaten, auch Deutschland ihre Aufwendungen für die Verteidigung erhöhen.Am dringlichsten sei die Anschaffung von Drohnen.
anmerk.
2014.07.02 Alexander Vucic, Serbicus administer primarius Berolini in disputatione a societate externae politiae amplectendae Germanica habita Serbiam, ut quam celerrime cum Unione Europaea unissime coeat, anniti protulit: "Hoc, quamvis sit difficile, assequi nobis certum et deliberatum est. Aliam politiam non habemus." Suum regimen ad postulata ab Unione imposita perficienda et reformationes ambitiosas persequendas esse paratum.Der serbische Ministerpräsident Aleksaner Vucic äußerte in Berlin vor der Deutschen Gesellschaft für Auswärtige Politik (DGAP), Serbien strebe möglichst schnell die volle Mitgliedschaft in der Europäischen Union an: "Dieses Ziel zu erreichen, sind wir, wie schwierig es auch sein mag, fest entschlossen. Eine andere Politik haben wir nicht." Seine Regierung sei bereit, die Auflagen der Union durchzusetzen und ehrgeizige Reformen durchzuführen.
2014.07.02 Abu Bakr al-Baghdadi, dux Sunnicitcorum Gihadistarum organizationis ISIS, qui se ipsum primum Chalifam Syriae et Iraquiae et principem omnium ubicumque terrarum muslimorum fecit, omnes muslimos, ut officiis fungentes in suum chalifatum immigrent, evocat. Imprimis iudicibus, medicis, machinariis, militiae atque administrationis peritis veniendum esse.Abu Bakr al-Baghdadi, der Anführer der sunnitischen Dschihadisten der ISIS-Organisation, der sich selbst zum ersten Kalifen von Syrien und Irak und zum Oberhaupt aller Muslime überall in der Welt ernannt hat, ruft alle Muslime auf, ihrer Pflicht zu genügen und in sein Kalifat inzuwandern. Insbesondere Richter, Ärzte, Ingenieure und Leute mit Erfahrung im Kriegswesen und in der Verwaltung müssten kommen.
2014.07.02 Dum in multis Iraquiae partibus de potestate pugnatur Carduchi se referendum de re publica sui iuris instituenda exhibituros esse annuntiant. Massud Barzani, qui Carduchis in septentrionali Iraquia praesidet, talem civitatem propriam ius esse genuinum Carduchorum dixit. Iam nunc Charduchos autonomia late patenti frui atque iam nunc Iraquiam esse tripertitam. Peschmerga, Carduchorum bene tritus et bene armatus exercitus, non modo aggredientes gihadistas Sunniticos a suis finibus averterant, sed etiam regionem urbis Kirkuk petrolei affluentem suae auctoritati subiecit. Iam antea Israelita Benjamin Netanyahu, ut Carduchis autonomia daretur, monuerat.Während invielen Gebieten des Irak um die politische Macht gekämpft wirdmelden die Kurden, sie würden ein Referendum über die Errichtung eines autonomen Staates abhalten. Massud Barsani, der Kurdenpräsident im Norirak sagte, ein solcher autonomer Staat sei das natürliche Recht der Kurden. Schon jetzt hätten die Kurden weitgehende Autonomie und schon jetzt sei der Irak in drei Teile zerfallen. Die Peschmerga, das gut geübte und gut bewaffnete Heer der Kurden hatte nicht nur den Angriff der sunnitischen Dschihadisten von ihrem Gebiet abgewehrt, sondern auch das erdölreiche Gebiet um die Stadt Kirkuk unter seinen Einfluss gebracht. Schon vorher hatte sich der Israeli Benjamin Netanjahu dafür ausgesprochen, den Kurden die Autonomie zu geben.
anmerk.
2014.07.01 Corpora trium Talmudicorum discipulorum (Naftali Frenkel et Gilad Shaar, sedecim uterque, et Eyal Yifrach, undeviginti annorum), qui mense Iunio ineunte e schola domum reversuri abrepti sunt, nunc in campo prope Hebron saxis obruta inventa sunt. Administer primarius Benjamin Netanyahu organizationem Hamas abductionis internecionisque condemnat eamque poenas soluturam esse vovet. Hamas istam condemnationem recusans ultionem cuiuslibet generis portas infernas aperturam esse pro sua parte minatur.Die Leichen der drei Talmudschüler (Naftali Frenkel und Gilad Shaar, beide 16 Jahre alt, und Eyal Yifrach, 19 Jahre), die Anfang Juni auf dem Nachhauseweg aus der Schule entführt wurden, sind jetzt auf einem Feld bei Hebron unter einem Steinhaufen gefunden worden. Premierminister Benjamin Netanjahu gibt die Schuld an der Entführung und Ermordung der Hamas und gelobt, sie zu bestrafen. Die Hamas weist diese Beschuldigung zurück und droht ihrerseits, jegliche Art der Bestrafung würde die Tore zur Hölle öffnen.
anmerk.
   
 
vorherige Seite folgende Seite
Sententiae excerptae:
w36
Literatur:

29 Funde
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/acta/lc201407.php - Letzte Aktualisierung: 30.12.2014 - 11:25