Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

M.Tullius Cicero
de inventione (rhetorici libri)

Liber primus: Prooemium

Nutzen und Schaden der Rhetorik

Cic.inv.1-5 

Vorherige Datei Folgende Datei
aus den Rhethorischen Schriften:
Inhalt |Cic.Brut.301-319 | Cic.inv.1-5 | Cic.or.7-19 | Cic. De orat.

Cic.inv.1-5: Nutzen und Schaden der Rhetorik, Verhältnis von eloquentia und sapientia

(1,1) saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum facilius eloquentia comparatas. ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur. (1,2) ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. nam fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos.  (1,3) ac mihi quidem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret. age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim obtineret propter vetustatem. ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit. (1,4) Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximae res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquentiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudicio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea cetera studia recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius erat retinendum et studiosius adaugendum. (1,5) nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis resistendum fuit et rei publicae consulendum. quod nostrum illum non fugit Catonem neque Laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint, cum praeÔÇĹ sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam comparatur, non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt.
Sententiae excerptae:
Literatur:

49 Funde
646  Albrecht, M.v.
Ciceros rhetorisches Bildungsideal in "De oratore".. Sokrates
in: Neukamp: Dialog XXV M├╝nchen 1991
abe  |  zvab  |  look
683  B├╝chner, K.
Cicero. Bestand und Wandel seiner geistigen Welt
Heidelberg (Winter) 1964
abe  |  zvab  |  look
686  Burck, E.
Ciceros rhetorische Schriften
in: AU IX 1,98
abe  |  zvab  |  look
4468  Cicero / Firnkes
Marcus Tullius Cicero, Firnkes, Manfred: Reden gegen Catilina : erste Rede, zweite Rede (in Ausz├╝gen) / hrsg., eingel. und erl. von Manfred Firnkes ; Kommentar ; ├ťbersetzungshilfen und lernzielorientierter Aufgabenteil
Bamberg : Buchner, 4/2003
abe  |  zvab  |  look
4467  Cicero / Hirt, A.
Hirt, Annette (Hg.), Cicero gegen Catilina: die erste Rede, lateinisch und deutsch ; ├ťbersetzung, Text und L├Âsungen
G├Âttingen : Vandenhoeck & Ruprecht, 2008
abe  |  zvab  |  look
4245  Cicero M.T. / Kr├╝ger
Marcus Tullius Cicero: Rede f├╝r Sextus Roscius aus Ameria (lat. u. dtsch), ├╝bersetzt und herausgegeben v. Gerhard Kr├╝ger
Stuttgart : Reclam, 1980
abe  |  zvab  |  look
705  Cicero, M.T. / K├╝hner, R.
Drei B├╝cher vom Redner. ├ťbersetzt und erkl├Ąrt von Raphael K├╝hner.
Berlin, Langenscheidtsche Verlagsbuchhandlung,o.J. (3/ca. 1909); M├╝nchen, Goldmann, o.J.
abe  |  zvab  |  look
4094  Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Philippische Reden. Eine Textauswahl, bearb. von Stefan Kliemt
G├Âttingen, V& R, 2008
abe  |  zvab  |  look
4095  Cicero, Marcus Tullius
Cicero, Philippika, die Macht des Wortes in der Politik. In Antonium (Oratio IV), hg. v. M├╝hl, Klaus
Bamberg,Buchner, 1999
abe  |  zvab  |  look
4096  Cicero, Marcus Tullius
Philippische Reden gegen M. Antonius; lateinisch/deutsch. ├ťb. und hg. von Marion Giebel. Erste und zweite Rede 1998
Universal-Bibliothek (2233) 1998
abe  |  zvab  |  look
4097  Cicero, Marcus Tullius
Philippics I & II. Ed. with introd. & notes by J. D. Denniston
Bristol Classical Press, 1998 (Ndr.)
abe  |  zvab  |  look
4098  Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Philippische Reden, f├╝r den Schulgebrauch hg. v. Hermann Nohl
Leipzig 1995
abe  |  zvab  |  look
4099  Cicero, Marcus Tullius
Cicero, sechste philippische Rede, mit Texten zur Rhetorik, bearb. von Wilfried Olbrich
Bamberg, Buchner (Ratio 26 ), 2/1993 (Ndr.)
abe  |  zvab  |  look
4100  Cicero, Marcus Tullius
Philippische Reden gegen M. Antonius (lateinisch/deutsch)
Stuttgart, Reclam 1989
abe  |  zvab  |  look
4102  Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Ausgew├Ąhlte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 8: Ciceros dritte, vierte, f├╝nfte und sechste philippische Rede, erkl. von Wilhelm Sternkopf
Sammlung griechischer und lateinischer Schriftsteller
abe  |  zvab  |  look
4103  Cicero, Marcus Tullius
Ciceros ausgew├Ąhlte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 9: Ciceros siebente, achte, neunte und zehnte philippische Rede, erkl. von Wilhelm Sternkopf
Sammlung griechischer und lateinischer Schriftsteller
abe  |  zvab  |  look
4104  Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Ausgew├Ąhlte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 6: Ciceros erste und zweite Philippische Rede, besorgt von G. Laubmann
Berlin, Weidmann, 8/1905
abe  |  zvab  |  look
4105  Cicero, Marcus Tullius
Tullius Ciceros erste, vierte und vierzehnte Philippische Rede / f├╝r den Schulgebrauch hg. von Ernst Reinhard Gast
Leipzig, Teubner1891
abe  |  zvab  |  look
710  Clarke, M.L.
Ciceros Redekunst
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
abe  |  zvab  |  look
711  Clarke, M.L.
Rhetorik bei den R├Âmern. Cicero.Quintilian.Christentum...
G├Âttingen (Vandenhoeck & Rupr.) 1968
abe  |  zvab  |  look
716  Curtius, E.R.
Antike Rhetorik und vergleichende Literaturwissenschaft. Cicero
in: B├╝chner: Cicero, WBG 1971 (WdF 27)
abe  |  zvab  |  look
479  Eulenberg, H.
Cicero, der Rechtsanwalt, Redner, Denker und Staatsmann..
Berlin (Wolff) 1932
abe  |  zvab  |  look
485  Fricek, A.
Rhetor. Beobachtungen an Ciceros Catilinaria I
in: Anr 35/4,1989,231
abe  |  zvab  |  look
493  Fuhrmann, M.
Redekunst am Beispiel Ciceros (Konzepte, Techniken)
Stuttgart (Klett) 1997
abe  |  zvab  |  look
496  Gelzer, M.
Cicero. Ein biographischer Versuch
Wiebaden (Steiner) 1969
abe  |  zvab  |  look
498  Gelzer, M./Kroll/Philippson/..
Marcus Tullius Cicero Stuttgart
(Druckenm├╝ller, SD RE) o.J.
abe  |  zvab  |  look
500  Giebel, M.
Cicero
Reinbek (rm 261) 1989
abe  |  zvab  |  look
507  Gilson, E.
Beredsamkeit und Weisheit bei Cicero
in: B├╝chner: Cicero, WBG 1971 (WdF 27)
abe  |  zvab  |  look
4135  J├Ąger, G. u.a.
Rede und Rhetorik im Lateinunterricht : zur Lekt├╝re von Ciceros Reden / Gerhard J├Ąger u.a.
Bamberg : Buchner, 1992
abe  |  zvab  |  look
541  Ke├čler, M.
..Ciceros 2.Rede ├╝ber das Siedlergesetz.. im Lekt├╝rebereich Rhetorik
in: Anr 36/1,1990,13
abe  |  zvab  |  look
544  Klingner, F.
Cicero
in: R├Âm.Geisteswelt, M├╝nchen 1965
abe  |  zvab  |  look
552  Kroll, W.
Cicero und die Rhetorik
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240
abe  |  zvab  |  look
562  Kytzler, B.
Ciceros literarische Leistung im "Brutus"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
abe  |  zvab  |  look
4101  Lederbogen, Eckhard
Das Caesarbild in Ciceros Philippischen Reden
Freiburg i. B. 1969
abe  |  zvab  |  look
4106  Maroscheck, B.
Lekt├╝re der 4. und 7. Philippica Ciceros.
in: AU XIII 1,62
abe  |  zvab  |  look
580  Michel, A.
Rhetorique et philosophie dans les traites de Ciceron
in: ANRW I 3 (1972),139-208
abe  |  zvab  |  look
593  Plasberg, O.
Cicero in seinen Werken und Briefen
Darmstadt (WBG) 1962
abe  |  zvab  |  look
601  Rahn, H.
Cicero und die Rhetorik
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
abe  |  zvab  |  look
2887  Rathofer, Clemens
Ciceros ├é┬╗Brutus├é┬ź als literarisches Paradigma eines Auctoritas-Verh├Ąltnisses.
Hain Verlag 1986
abe  |  zvab  |  look
604  Reischmann, H.-J.
Rhetorische Techniken der Diffamierung - Ciceros Invektive "In Pisonem"
in: AU XXIX 2/1986,57
abe  |  zvab  |  look
608  Rode, R.
Cicero, Catilina und die Rhetorik. Sch├╝ler drehen einen Videofilm
in: Anr 35,2/1989 S.92
abe  |  zvab  |  look
631  Schottlaender, R.
Beitrag der ciceronischen Rhetorik zur Entwicklung der Humanit├Ątsidee
in: AuA 22/1976,54
abe  |  zvab  |  look
634  Schulte, H.K.
Orator. Untersuchungen ├╝ber das ciceron. Bildungsideal
Frankfurt 1935
abe  |  zvab  |  look
638  Seel, O.
Cicero. Wort, Staat, Welt
Stuttgart (Klett) 1967
abe  |  zvab  |  look
642  Steidle, W.
Einfl├╝sse r├Âmischen Lebens und Denkens auf Ciceros.. "De oratore"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
abe  |  zvab  |  look
661  Wehrli, F.
Studien zu Cicero De oratore
in: Mus.Helv.35/1978,74-99
abe  |  zvab  |  look
670  Yon, A.
Der Aufbau von Ciceros "Orator"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
abe  |  zvab  |  look
673  Zink, N.
Orator perfectus-Ciceroreden (Cic.Lig.) und die rhetorische Theorie
in: AU XI 4,25
abe  |  zvab  |  look
674  Zink, N.
Rhetorik - Beredsamkeit. Cicero pro Ligario. (Einleitung, ├ťbersetzung, Kommentar)
Frankfurt/M (Diesterweg) 1983
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lekt├╝re | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lekt├╝re | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten |┬áBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/cic_rhet/cic_inv1001.php - Letzte Aktualisierung: 23.11.2017 - 13:49