Lateinische Übungstexte zu Caesar mit einer wörtlichen deutschen Übersetzung und Anmerkungen. 


Besonders zur Vorbereitung auf das Latinum
 


(Caes.civ.3,19)
Caes.civ.3,19

In Westmakedonien lagen während des Bürgerkrieges (49 - 46 v Chr.) das Heer des Pompeius und das Caesars wochenlang am Fluss Apsus untätig einander gegenüber. Caesar versuchte, eine politische Entscheidung herbeizuführen:

Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur. Caesar mittit P.Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace duos legatos mittere, praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent. Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum erat ab altera parte A.Varronem profiteri se altero die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et, quae vellent, exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex frequentia T.Labienus prodit,superbissima oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M.Plotius, L.Tiburtius, centuriones militesque nonnulli. Tum Labienus: "Desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."
 
 bini, ae, a : "beide, zwei" - tantum: adv. - per pactiones: "infolge stillschweigender Vereinbarung" - P.Vatinius: Vertrauter Caesars - suppliciter: (adv.) "in bittendem Ton" - A.Varro: Offizier des Pompeius - profiteri: "(öffentlich) zusagen" - venturum atque una visurum: erg. "esse" - una: (adv.) sc. cum legatis Caesaris  frequentia, ae, f.: h. "Menge" - T.Labienus: berühmter Offizier Caesars im Gallischen Krieg, im Bürgerkrieg auf der Seite des Pompeius ein unversöhnlicher Gegner Caesars - ille: gemeint ist P.Vatinius - armis = scutis - Cornelius Balbus, M.Plotius,L.Tiburtius: Vertraute und Offiziere Caesars  

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Bibliographie | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort ] Feedback

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom © 2000 - 2017 - /lattxt/Caes.civ.3.19.php - Letzte Aktualisierung: 07.12.2017 - 10:52