Briefliteratur

 

Seneca (Teil 1)

 

Sen.epist.5,1-2  
Sen.epist.5,3-4
Sen.epist.5,5-6
Sen.epist.7,1-2
Sen.epist.7,7-8
Sen.epist.7,9-10
Sen.epist.8,1-2
Sen.epist.8,2-3
Sen.epist.8,5-6
Sen.epist.9,4-5
Sen.epist.9,8
Sen.epist.9,9-10
Sen.epist.9,18-19
Sen.epist.23,1-2
Sen.epist.23,3-4
Sen.epist.23,5-7
Sen.epist.23,6-7
Sen.epist.23,9-11
Sen.epist.47,1-2
Sen.epist.47,3-4

 

1. Text (Sen.epist.5,1-2)

Das Auftreten des Philosophen in der Öffentlichkeit:

 

Quod pertinaciter hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo; nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere, sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint. Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitione perversa vita sequitur, evita! Satis ipsum nomen philosophiae invidiosum est. Quid, si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat!

Indictum argento odium: "der dem Geld öffentlich erklärte Haß" - quid, si ... ? (verkürzte Frage): „was soll erst geschehen, wenn ... ?" - se excerpere (+ Dat.): „sich entziehen" - consuetudo, inis f.: „die gewohnte Lebensart".

 

2. Text (Sen.epist.5,3-4)

Philosophen, die ihre Verachtung gegenüber den äußeren Gütern des Lebens durch ihr Auftreten zur Schau stellen, schrecken ab.

 

Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam! Alioquin, quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus. Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia. Hoc primum philosophia promittit: sensum communem, humanitatem, congregationem. A qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint! Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est torquere corpus suum et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti, sed taetris et horridis.

Alioquin quos ... = alioquin eos, quos ... - nostri: Genitiv zu nihil - dum (h. kausal): da, weil - sensus communis: Sinn für Gemeinschaft, Gemeinsinn - congregatio, onis f.: „Zusammengehörigkeitsgefühl" - dissimilitudo, inis f.: „abweichendes Verhalten" - odiosus, a, um: Ärgernis erregend" - hoc weist auf die substantivierten Infinitive torquere (corpus suum) et (squalorem) adpetere et (cibis ... ) uti ... .

 

3. Text (Sen.epist.5,5-6)

Der Lebensstil des Philosophen

 

Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: Temperetur vita inter bonos mores et publicos! Suspiciant omnes vitam nostram, sed agnoscant! „Quid ergo? Eadem faciamus, quae ceteri? Nihil inter nos et illos intersit?" Plurimum. Dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius! Qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram! Magnus ille est, qui ficitilibus sic utitur quemadmodum argento. Nec ille minor est, qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus. Infirmi animi est pati non posse divitias.

Poena, ae f. h.: Selbstbestrafung; die Kyniker pflegten ihre Bedürfnislosigkeit durch Vernachlässigung ihres Äußeren zu demonstrieren (vgl. Diogenes in der Regentonne!). - incomptus, a, um h.: ungepflegt - sciat, qui = sciat is, qui - vulgo (Dat.): abhängig von dissimiles - fictilia, ium n.: Tongeschirr.

 

4. Text (Sen.epist.7,1-2)

Der Philosoph und die Masse:

 

Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam. Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero. Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.

Existimare: mit dopp. Akk. - committi: sich überlassen - mores Pl.: Charakter - extuli: sc. domo - refero: sc. domum - nemo non: jeder - quo .... hoc vor Komparativ = quo ... eo - spectaculum i n.: Schauspiel (z.B. Gladiatorenkämpfe, Tierhetzen) - immo vero:ja sogar.

 

5. Text (Sen.epist.7,7-8)

Der Einfluß des Vorbildes auf die Lebensführung

 

Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: Convictor delicatus paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit: quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus? Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est: Neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt! Recede in te ipse, quantum potes! Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt, illos admitte, quos tu potes facere meliores! Mutuo ista fiunt et homines, dum docent, discunt.

Convictor, is m.: der Hausfreund - delicatus. a. um h.: genußsüchtig - quamvis h.: noch so - mores Pl.: Charakter.

 

6. Text (Sen.epist.7,9-10)

Philosophie ist nicht für die Masse bestimmt.

 

Non est, quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare. Quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem: nemo est, qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. „Cui ergo ista didici?" Non est. quod timeas, ne operam perdideris, si tibi didicisti. Bene ille, quisquis fuit, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, „satis sunt", inquit, „mihi pauci, satis est unus, satis est nullus."

Gloria, ae f. h.: Ehrgeiz - publicare "öffentlich zeigen - producere in medium: in die Öffentlichkeit führen, bekannt machen - istis: gemeint sind geladene, nicht unbedingt kundige Hörer. - quod: relativer Satzanschluß - nemo est: leiten Sie diesen HS i.D. mit "aber, indes" ein! - incidere h.: sich einfinden - ad intellectum tui = ut te intellegat - bene ille: bene ille ... inquit - spectare aliquo: auf etwas abzielen.

 

7. Text (Sen.epist.8,1-2)

Der Rückzug aus dem öffentlichen Leben bedeutet nicht Untätigkeit.

 

„Tu me", inquis, „vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori?" Quid? Ego tibi videor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis vindico; non vaco somno, sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et in primis a meis rebus: posterorum negotium ago. Illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo.

In hoc: dazu - somno: Dat.Sg. - a rebus: res (Pl.) hier: die äußeren Angelegenheiten - in primis = imprimis.

 

8. Text (Sen.epist.8,2-3)

Seneca über seine literarische Tätigkeit

 

Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae, etiam si persanata non sunt, serpere desierunt. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: „Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit; ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus, haeremus."

Hoc quoque miserrimi: hoc (Abl.Sg.n.): dadurch; Hinweis auf die folgende Aussage: habere nos putamus ... .

 

9. Text (Sen.epist.8,5-6)

Seneca, nach eigenen Worten „humani generis paedagogus", schreibt über seine literarische Tätigkeit:

 

Posterorum negotium ago. ... Clamo: „Hanc sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valetudini satis est. Durius tractandum est, ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta temporis! Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est!" Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse quam cum ad vadimonium advocatus descenderem aut tabulis testamenti anulum inprimerem? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt: humana divinaque simul tractant.

Cui magno: Übersetzen Sie magno als konditionalen NS, also: "dem, wenn er ... ". - descenderem: sc. in forum - anulus, i m.: Siegelring.

 

10. Text (Sen.epist.9,4-5)

Im folgenden nimmt Seneca Stellung zu der Maxime extremer Rigoristen, die verkünden: "Der Weise ist sich selbst genug, er braucht keinen Freund" (Sapiens se contentus est, amico non indiget):

 

Vide, quam sapiens sit se contentus: aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit; sed si, quae sibi desunt, non desiderat, non deesse mavult. Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit; et hoc, quod dico "possit", tale est: amissum aequo animo fert. Sine amico quidem numquam erit: in sua potestate habet, quam cito reparet.

Aliquando: zuweilen - parte sui: gemeint ist irgendein Körperteil - satisfacere alicui: jm. Genüge leisten, genügen - inminutus, a, um: vermindert, verkrüppelt - sed si, quae ... = sed, (etiam) si ea, quae..., non desiderat - non deesse mavult: sc. ea sibi - amissum: sc. amicum.

 

11. Text (Sen.epist.9,8)

Motive des stoischen Weisen, eine Freundschaft einzugehen.

 

Sapiens, etiamsi contentus est se, tamen habere amicum vult, si in nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod docebat Epicurus in hac ipsa epistula, "ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi", sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.

Si in nihil aliud: "wenn auch zu nichts anderem" - iacere h.: "brachliegen" - virtus, utis f. h.: "Möglichkeit zu ..." - in hac ipsa epistula: Seneca nimmt Bezug auf einen bereits zitierten Brief des Epikur. - adversum (Präposition) vincla = adversum vincula.

 

12. Text (Sen.epist.9,9-10)

Falsche und wahre Freunde

 

Qui utilitatis causa amicus adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet, circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Necesse est initia inter se et exitus congruant: qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, quia expedit. "In quid amicum paras?" Ut habeam, pro quo mori possim; ut habeam, quem in exilium sequar, ciuius me morti et opponam et inpendam: ista, quam tu describis, negotatiatio est, non amicitia, quae adcommodum accedit,quae, quid consecutura sit, spectat.

Hac re: deshalb - inde h.: deshalb - florentes ... eversos: substantivierte Partizipien - initia ... exitus: sc. amicitiae - congruere: übereinstimmen, entsprechen - expedire h.: nützlich sein, förderlich sein - in quid: wozu - se morti inpendere + Gen.: sich aufopfern für - ista: sc. amicitia.

 

13. Text (Sen.epist.9,18-19)

Die Selbstgenügsamkeit und Unerschütterlichkeit des Philosophen Stilpon

 

Stilpon capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, num quid perdidisset, "omnia" inquit "bona mea mecum sunt. Nihil perdidi." Dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum sunt": iustitia, virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare, quod eripi possit. Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeunt: quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit.

Stilpon: Schüler des Kynikers Diogenes - Demetrius (gest. 283 v.Chr.), Sohn eines Generals Alexanders des Großen, führte mehrere Kriege in dem zerfallenden Alexanderreich; daher sein Beiname Poliorketes: Sädtebelagerer. - Konstruieren Sie: Stilpon ... dixit (= inquit) interroganti Demetrio, cui ... fuit, num quid (Stilpon) perdidisset, "omnia ..." - perdere h.: "verlieren, einbüßen" - coegit: sc. Stilpon - hoc ipsum: wird erläutert durch nihil bonum putare, quod ... - quanto hic vir mirabilior: sc. est - indemnis, e: ohne Schaden, ohne Verlust.

 

14. Text (Sen.epist.23,1-2)

Seneca kommt am Beginn seiner Briefe meist schnell auf sein Anliegen zu sprechen.

 

Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiems egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit, quaeris? Ne gaudeas vanis! Fundamentum hoc esse dixi? Culmen est. Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit.

Scripturum: sc. esse - von scripturum esse hängen als Akk.Obj. ab: 1. drei abhängige Fragesätze (quam ... quam ... quam); 2. der Akk. alias ineptias.

 

15. Text (Sen.epist.23,3-4)

Die wahre Freude

 

Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere! Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissima oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascitur, si modo intra te ipsum fit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet: animus esse debet alacer et fidens et supra omnia erectus. Mihi crede, verum gaudium res severa est.

Devitandas: sc. esse - contra: Adv. - frontem remittere: die Stirn(falten) glätten

 

16. Text (Sen.epist.23,5-7)

Die wahre Freude

 

Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem et, quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret: hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: disice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio! Ad verum bonum specta et de tuo gaude! Quid est autem hoc "de tuo"? te ipso et tui optima parte.

Hoc, de quo loquor: sc. hoc gaudium - et quod ... introrsus: "und etwas, das ..." .

 

17. Text (Sen.epist.23,6-7)

Körperliche Genüsse und das wahre Gut

 

Corpusculum, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas ac, nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit; modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris: veri boni aviditas tuta est. Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.

Paenitendus, a,um: bereuenswert - in praecipiti: jählings - quod sit istud: gemeint ist das verum bonum - subire h.:kommen - tenor, is m.: der ununterbrochene Fortgang, der Ablauf - viam premere: einen Weg beschreiten.

 

18. Text (Sen.epist.23,9-11)

Bisweilen beschließt Seneca seinen Brief mit einer "Lesefrucht", meist einem Zitat aus dem Werk des Epikur. So auch im folgenden:

 

"Molestum est semper vitam inchohare"; aut si hoc modo magis sensus potest exprimi, "male vivunt, qui semper vivere incipiunt". "Quare?" inquis; desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis inperfecta vita est: non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus; nemo hoc praestat, qui orditur cum maxime vitam. Non est, quod existimes paucos esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam vero tum incipiunt, cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam, quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent.

Sensus, us m.: Sinn, Bedeutung (sc. des epukureischen Zitates) - exprimere: ausdrücken - explanatio, onis f.: Bedeutung, Erklärung - qui modo ... vivere: erg. davor "is" - cum maxime: eben gerade - propemodum: fast.

 

19. Text (Sen.epist.47,1-2)

Seneca über die Sklaven

 

Libenter ex iis, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. "Servi sunt." Immo homines. "Servi sunt." Immo contubernales. "Servi sunt." Immo humiles amici. "Servi sunt." Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus, quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit.

A te: gemeint ist der Adressat Lucilius - cogitaveris: Konj.Perf. Potentialis - licet alicui aliquid in aliquem: jemandem ist etwas gegenüber jemandem erlaubt - quare: sc. turpe existimant ... cenare - est (ille): von edere: "essen" - opera: Abl.Sg. - egerere: hinausschaffen

 

20. Text (Sen.epist.47,3-4)

Kontext: "Eine hochmütige Sitte umgibt den Herrn bei der Mahlzeit mit einer Schar ihn umstehender Sklaven. Er verschlingt mehr als sein Magen fassen kann."

 

At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet; virga murmur omne conpescitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere; in convivis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem adrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse, quot servos; non habemus illos servos, sed facimus.

In hoc: dazu - perstant (sc. servi): perstare: (unverändert) stehen bleiben" - adrogantia, ae f.: Anmažung, Hochmut - proverbium, i n.: Redensart, Sprichwort - iactare h.: (immer wieder) vorbringen - proverbium iactatur: mit A.c.I.

Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Links

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Bibliographie | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort ] Feedback

Suche unterstützt von FreeFind

Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
 
bottom © 2000 - 2017 - /lattxt/latinsen01.php - Letzte Aktualisierung: 10.09.2012 - 14:47